martedì 12 febbraio 2013

COGITATIO di Nicolaus Demorandis

Ci pare interessante pubblicare un articolo comparso questa mattina su Liberation per l'originalità dell'editoriale, che tra l'altro onora la lingua latina, con la quale il Papa ha comunicato pubblicamente le proprie dimissioni e che ha consentito, come ha espresso M. Frittella, alla vaticanista ANSA di dare per prima la notizia, perchè ha tradotto all'impronta senza incertezze, dimostrando un giornalismo colto e sul "pezzo".
De aliqua re Papa cogitat ? Munus mirandum exsequitur saeculo nostro, quod in civitate et principatu parvulissimo vivat spiritu tali regnando qualem Machiavellus etiam sexto decimo saeculo unum complurum regnorum formarum semper esse. De aliqua re Papa cogitat qui est cum vestibus tam insolitis et vehiculo proprie fabricato ut munera fungi possit et ultro homo Latinissimus attamen homo qui ita garrit ut novus ridicule sit ? Nonne auro escario cenare solere et simul mundi miseriam humeris octogenariis portare dicitur ?
Nemo umquam sciet utrum Benedictus PP XVI ob physica aut metaphysica lassitudine submissus sit an de corpore iam debiliore quam pro munere meditetur an anima mundi qui Papam quoque fortasse transcendat saeculari et necessario motu dilacerata, nihil iam credat. Via crucis et id consilium - quod a vulgo non comprehendere potest - ut pro aliis omnino patiatur Ioannis Pauli II perdiu declinato et senectute morboque confecto corpore corporali imagine fingitur. Aura quae ei qui postremus Papa fortasse fiet etiam nunc superat ex huius speciei metaphysica vi gignitur. Verum ultra plures dies in moriendo egit. Mors ipsius fuit ultra spem proprie humanam ut anima corpore quod eam vestiat tandem liberata quiete assumatur. Mors significat hunc Papam etiam quoque vitam adeo furiose amavisse ut naturae repugnavit qui contenderet eam producere paulo etiam transeundo pugnam quae prima et etymologica sententia agonia est. Physica cum metaphysica hodie coniungitur «lassitudine sese esse» quae secundum pulchrum nomen ab Alano Ehrenbergo melancholiae datum. Quae papis non iam parcit humanis et humanioribus : homines qui peccare possunt.


dal sito: http://www.liberation.fr/monde/2013/02/11/cogitatio_881165

Nessun commento:

Posta un commento

La redazione del blog ha scelto di moderare i commenti dei lettori. I commenti inerenti gli articoli saranno pubblicati Grazie